Tube Chaos
Rudgerus Schenk
Classis nostra mense Februario anno 2015 in Londinio erat. Tres magistri nostri dixerunt nos ante theatrum nomine „Victoria Theater“ in octo horas esse debere.Tum in gregibus dividebamus. Grex meus res visendas nominibus „London Eye, Tower Bridge, Hyde Park“ et „Buckingham Palace“ spectavit. Post septem horas ad ferriviam subterraneam, quid „Tube“ nominatur, iimus et ibi indicem linearum spectavimus. Lineae „Circle Line“ et „District Line“ ad theatrum destinatum ducunt.
Sed incommodum nobis erat, quia „Circle Line“ eo die non ad theatrum duxit, sed nos eam lineam iam intraveramus. Ad proximam stationem e ferrivia descendimus et iterum indicem linearum inspeximus. Duo e grege putabant, nos ad theatrum currere debere, alii duo e grege iter cum ferrivia subterranea pergere volebant. Mihi nihil intererat. Dum amici mei inter se certant, ferrivia subterranea apta in stationem invexit. Amicis dixi aptam ferriviam subterraneam invexisse, sed ii mihi aures non praebuerunt. Ita ferriviam avehere spectare debuit. Itaque per pedes ad theatrum destinatum cucurrimus, quia iam decem minutae ante tempus destinatum erat. Duae minutae post tempus destinatum tandem ad theatrum advenimus.
Fortunate magistri nostri quinque minutae post nos advenerunt.
![]() |
![]() |
signum novum Londinii (The London Eye) | signum antiquum Londinii (Big Ben) |
![]() |
![]() |
cella telephonica praeclarissima | index linearum |