Inga et proelium magnum

Nikola Napierala

Nach einer Klassenfahrt in den Römerpark Xanthen und in das Museum Kalkriese hat Nikola sich ausgemalt, wie es einem Mädchen während der Varusschlacht ergangen ist:

Mihi nomen Inga est. Cherusca sum. Pater meus, Wolfer nominatus, in proelio magno cum Romanis pugnabat et ex nonnullis diebus deerat. Mater mea, Sigridis nominata, ante duos dies in silvam iit. Ea ligna colligere volebat. Sed etiam deerat.

Subito fratres meos, Arved et Wotan, curare debebam. Sed ne recte coquere quidem scivi. Fratres mei semper aut flebant aut litigabant. Itaque saepe in silva bacas colligebam, sed a bacis non satiabamur et fratres mei fere semper flebant.

IterumMuseum Kalkriese in silvam ii et subito puellam vidi, quae cuniculum mortuum in manu tenuit. Eam appellavi. Nomen eius Tullia erat. Tullia narravit se filiam medici Romani esse et patrem suum etiam deesse. Praeterea castra Romanorum invenire non iam potuit. Cuniculum cepit, quod esurit. Tullia gaudebat se non iam sola esse. Itaque una in nostrum tentorium iimus. Ibi Tullia cuniculo pellem detraxit. Tum cuniculum supra ignem assavimus. Subito duo magni lupi e silva venerunt, crepitaverunt et dentes restrinxerunt. Fratres mei clamaverunt et timore capti fleverunt.Sed nolebam lupos carnem nostram rapere.

Baculum ardentem ex igne cepi et ante ignem constiti. Tum Tullia iuxta me constitit cum cultro in manu. Una nostram cenam defendimus. Cum lupi appropinquaverunt, eos baculo ardente verberavi.

Denique lupi avolaverunt et carnem cenare potuimus. Postero mane res nostras collegimus, quia non longius in silva vivere voluimus. Ergo Tullia, fratres mei egoque iter ad amitam Brunhildam fecimus. Sed amita mea procul vivebat.

Per magnam silvam obscuram iimus. Terribiliter esurivimus. Tullia egoque bacas collegimus, quia nullos cuniculos invenire potuimus. Fratres mei iterum fleverunt. Vespere iterum ignem fecimus, ne frigeamus. Prima nocte iuxta magnam arborem accubuimus et dormivimus. Postridie in viam nos dedimus. Nescivi quo ire debebamus. In magna silva sola erravimus.

Subito virum humi iacere vidi. Is vir  unum vulnus in brachio habebat, alterum vulnus in cruro habebat. Ubique sanguis erat. Is vir pater meus Wolfer erat.

Tata dixit: „Mi liberi! Adhuc vivitis!“
Arved dixit: „Ita est, sed mama deest.“
Pater tacuit. Tum rogavit: „Quis est ista puella?“
Tullia dixit: „Tullia sum.Filia medici Romani sum.“
Pater clamavit: „Tullia! Puella Romana! Abi, statim!“
Wotan dixit: „Noli eam dimittere! Ea cuniculos capere potest!“
Pater iterum tacuit. Tullia non discessit.

Vespere pater subito febrem magnam habuit. Tullia dixit: „Pater tuus febrem habet, quia mucrones sagittae adhuc in vulnera sunt. Eas exsecare debeo. Sed vos patrem retinere debetis. Antea autem herbas quasdam in silva quaerere debemus. Celeriter eamus!“ Fratres mei apud patrem manserunt et Tullia egoque  in silvam properamus. Tullia celeriter nonnullas herbas mihi ignotas desecavit. Statim ad patrem rediimus.Tullia cultros patris sui cepit et nonnullas taenias a veste sua desecavit. Fratres mei egoque una patrem retinuimus. Tullia in vulnera secavit et mucrones sagittarum extraxit. Fratres mei egoque una patrem retinebamus, sed ille non movit et nullum verbum fecit. Tullia herbas in vulnera imposuit et cum taeniis alligavit. Hoc vespere sine cena dormitum ire debuimus.

Römerpark XantenMane postridie Tullia vulnera patris inspexit. Wolfer Tulliam aspectavit sed nihil dixit. Postea Wolfer dixit: „Ad fluvium ire debemus. Ibi sunt pisces et aqua. “ Post duos dies ad fluvium pervenimus. Statim fratres mei pisces ceperunt, Tullia egoque in silvam bacas et fungos collegimus. Deinde ignem fecimus et avide pisces assatas devoravimus.

Wolfer dixit post cenam: „ Secundum fluvium ire debemus. Fluvius nos ad vicum Brunhildis ducet.“

Postero mane ergo secundum fluvium iimus. Pisces cepimus et aquam bibimus. Subito Arved clamavit: „Duo milites Romani!“. Statim ad magnam arborem cucurrimus et abdidimus! Romani nos non animadverterunt. Postquam milites Romani in silvam discesserunt, iter nostrum pereximus. Iter nostrum mihi infinitum esse videtur. Vespere iuxta flumen accubuimus, sed subito pluere incepit. Iterum sub arboribus abdidimus. Postridie prima luce nostras res collegimus et iter nostrum pereximus. Subito duas voces audivi. Me converti et videbam eosdem duos milites Romanos cum suis armis. Iam cogitavimus nos sine auxilio cum militibus bene armatis pugnare debere, sed grex Germanorum e silva venit et nobis auxilium Romanos caedere dabat. Dux Germanorum rogavit: „ Cui est haec puella Romana?“ Tullia tacebat.Wolfer respondit: „Mea serva est.“ Ita Tulliam a morte servabat. Germanis gratiam agebamus et iterum secundum fluvium iimus.

Vespere vix putare potui: ibi videbamus domum amitae Brunhildae.

 

Wenn ihr wollt, dass diese Geschichte fortgesetzt wird, dann schreibt mir ganz einfach an:

ulrich.krausse@t-online.de.

Oder versucht es selber einmal, eine spannende Geschichte zu erfinden.  Bei der Übersetzung werde ich natürlich mit Rat und Tat zur Seite stehen.

 

 

 

 

WordPress Image Lightbox Plugin