Leucanthemum monstrosum
Rudgerus Schenk

Pulcherrimus dies in aestate nova fuit. Mater mea et equus eius, nomine Ivenhoe, iam prima luce per silvam et agros  equitavit. Ad trivium Ivenhoe subito raptu constitit. Equus sollicitus ad latus spectavit. “Quid nam ibi est?” mea mater interrogavit, quia neminem vidit. Temptavit equitare pergere, sed equus nullum gradum fecit. Post nonnullos conatus mater mea descendit et circumspectavit. Sed quid spectavit? Magnum frutex leucanthemorum alborum et flavorum lucebat. Mater mea risit et equum post se ad fruticem duxit. “Veni!” ,inquit, “Optimum esset, si leucanthemum monstrosum comedas.“ Equo satiato mater iter perrexit.

 

WordPress Image Lightbox Plugin