De Monoculo, rana pigro
Narrator: Animalium amicus sum et nunc vobis fabulam de rana singulari narrabo.
Olim parva in terra vivebat Clarabastus, rex ranarum. Clarabastus rex severus erat et non numquam magna ira commovebatur. Exempli causa: Aliquo die Clarabastus ranas cunctas in aquam prope silvam sitam convocavit et orationem habuit: „Audite, ranae! Mox hiems adest et scitis… et ..ähh… Quid dico? Quid video!! Monoculus rana piger non adest! Semper a conciliis nostris abest! Oh, prigrissime!!! Ad me Monoculum portate! “
Tum nuntii regis Monoculum quaerebant, ranam in lecto invenerunt et ad regem portaverunt. Deinde Clarabastus voce magna Monoculum ad pedes suos sedere iussit et clamavit: „Fatum te docebit pigritiam malam esse! Fatum te puniet et …? Quid autem oculi mei vident? Tu iam iterum dormis! Ohh te miserum! Fatum te puniet!!! Grrr!“
Et Monoculus verba Clarabasti non audiebat, quod edormiscebat. Cunctae ranae capita in terram moverunt et secum cogitaverunt: „Monoculus rana esse non potest, quod semper fatigatus est. Fortasse mus est, qui hieme dormit.“
Tum hiems erat et imber magnus venit. Aqua affluxit et ranae cunctae naves parvas fecerunt. Cunctae? Monoculus non laborat, sed in lecto manebat. Dormiebat et iterum iterumque dormiebat. Denique lectus Monoculi vento adverso in mare altum agitabatur. Tum cunctae ranae clamaverunt: „Clarabastus, rex noster fatum pigritiam Monoculi puniturum esse recte praedixit.“
Monoculus in lecto cubans in mari alto versabatur, cum oculos aperuit et obstupefactus clamavit: „Ooohhh! Ubi sum? Ubi ceterae ranae sunt? Ohh, me miserum!! Clarabastus rex recte praedixit fatum me punire. Quid faciam?“
Monoculus, postquam multis cum lacrimis ad deos oravit, subito insulam parvam vidit, magna cum laetitita saltabat et exsultabat:“ Iiuuuu!! Iiuuuu!!! Dei me amant! Iiuuuu!!! Mortem effugi!“
Tum Monoculus laetus e lecto in aquam exsiluit et ad ripam insulae celeriter natavit. Quod neminem vidit, magna voce clamare coepit: „Ubi vos estis, incolae insulae? Ubi vos occultavistis? Quis hic habitat? Cuius insula est? Quis insulam regnat? Quod nomen insulae est? Cur nemo respondit aut ad me venit?“
Tum Monoculus maestus in saxo magno diu sedebat. Denique corvus ater appropinquavit. Monoculus statim e corvo quaesivit: „Salve, corve! Quod nomen insulae est?“ Corus autem tacebat et, postquam a Monoculo iterum iterumque quasitus est, edormiscebat.
Tum alter corvus advolavit, qui a Monoculo quaesitus respondebat: „In insula pigritae es, amice! Cunctis animalibus pigrum esse licet et nemo pigritiam vituperat aut pigros punit.“
Tum Monoculus exsultabat et magna voce clamavit: „Dei vere me amant!! Laetus sum, quod ipse piger sum! Sed dic, corve: „Cur hic corvus non respondit? Potestne non loqui?“ Corvus respondit: „Hic corvus piger est neque hodie loqui vult.“
Tum secundus quoque corvus fatigatus erat et dormiebat, quamquam Monoculus multum ab eo quaerere volebat.
Itaque rana mediam in insulam migrabat. In silva parva vidit multos flores, qui non florebant, et quaesivit: „Salvete, flores! Cur non floretis? Estisne aegroti? Hic ubique satis solis est, sed vos non floretis.“
Tum unus florum e somno experrectus dixit: „Cur florere debeo? Piger sum! Itaque totum diem dormio et semper laetus sum!“
Monoculus iter continuavit et arbores, quae fructus non portabant, vidit et ex iis quaesivit: „Etiamne vos pigrae estis? Ohh, miserrimae arbores! Cur fructus non habetis?“
„Desine nos vituperare!“, una arborum ira commota clamavit: „Nemo in insula nos vituperat. Quis es?“
„Monoculus sum“ Monoculus inquit, „et ego arbores videbam, quae fructus portabant. Nonne scitis cunctos fructus bonos et pulchros esse? Nonne scitis…“
„Nonne scitis, nonne scitis“ una arborum irata clamavit. „Tu ut magister serverus narras, sed nos discipuli tui non sumus!!! Nonne scis pigritiam cunctorum fructuum pulcherrimum esse??!“
Tum Monoculus, quod fatigatus et maestus fuit, ad lectum redit, dormiebat et, quod postero die etiam maestus erat, iterum iterumque dormiebat. Ita decem dies dormiebat. Subito autem a nympha pulchra e somno excitatus est. Monoculus obstupefactus interrogavit: „Quis es, pulchra femina?“
Nympha: „Pepigritia, regina insulae pigritia sum.“
Mononoculus: „Ohh, pulchram vestes habes! Cur tu hanc pulchram vestes habes? Cur tu mecum loqueris? Nonne tu pigra es?“
Nympha: „Pigra esse nolo, quod pigra sum!“
Monoculus: „Quid??? Demens es!!!“
Pepigritia: „Demens non sum, sed audi, amice: Pigrum esse difficile et non numquam sine laetita est. Quod pigra sum, laeta esse volo. Maestum esse perdifficile est et animae laborem magnum et dolorem efficit.“
Monoculus: „Quanam de pigritia narras?“
Pepigritia: „De ea pigritia narro, quae animae, animo neque corpori obest.“
Monoculus: „Sapiens es! Philosopha es! Eam pigritiam amo, sed nescio, quo modo eam pigritiam adipisci possim.“
Pepigritia: „Id tibi dicere non possum, quod pigra sum et quod mea responsio te beatum facere non potest.“
Monoculus: „De verbis tuis cogitabo.“
Et Monoculus tres menses de verbis Pepigritiae cogitabat, sed suum modum pigritiae non invenit. Quadam nocte autem mirum somnum habebat: Cum rana pulchra, quae uxor sua erat, beatus vivebat et ambo poetae erant. Subito e somno excitatus clamavit: „In patriam meam redibo! Eam pulchram feminam inveniam. Poeta ero!“
Tum Monoculus decem dies valde laborat et navem parvam aedificabat, quacum in patriam suam redit. Ibi…
Cogitate ipsi de fine eius fabulae et scribite ipsi vestrum finem !