Fabulae horrendae Johannae – Ludicrum  (Das Spielzeug)

Johanna Wewers

Aetate quinque annorum puella valde alacris eram. A mane usque ad vesperum cum amicis dilectissimis sub sole ludebam. Ante domum nostrum campus lusorius erat ubi maximam partem pueritiae meae agebam. Amicae egoque archaeologas esse et thesaurum invenire ludebamus. Semper et ubique foramina fodimus et saxa inspeximus. Lumbricos transtulimus et globos luteos formavimus. Quodam die altius solito fodimus.Cum altitudo foraminis fere magnitudinem nostram pervenerit et sol occiderit, fodere finire voluimus. Sed tum subito sonum metallicum audivimus. Nunc thesaurum nostrum inveneramus.

Summa cum exspectatione fodere perLudicrum - Fabula Horrenda Johannaereximus usque capsulam metallicam effoderamus. Aliquantulum temporis tacuimus et capsulam spectavimus. Tum eam caute aperuimus. Tria ossa in capsula erant. Tantum quinque annos natae fuimus et nescivimus, quid hoc significet. Sed alium post alium posita ossa formam digiti habebant. Pro nobis haec capsula cum ossibus ludicrum magicum erat. Primo litigavimus, cui nostrum hunc thesaurum secum domum ducere licebat. Denique constituimus omnem nostrum invicem thesaurum accipere. Parvulae eramus et capsulam metallicam sicut pupula animalis semper nobiscum habuimus – etiam in lecto. Hoc diutissime fecimus. Olim mater capsulam invenit et aperuit. Statim ossa intellexit, nam medica est. Mater me vocavit et mihi explicavit, quid in capsula sit. Tum rogavit, ubi capsulam invenerim. Custodes publicos invocavit, qui totum campum lusorium eruerunt et alias capsulas invenerunt. Ex eo tempore amicae egoque numquam aliquem campum lusorium intravimus. Etiam non iam archaeologae sumus.

WordPress Image Lightbox Plugin