Fabulae horrendae Johannae – Lucerna  (Die Lampe)

Johanna Wewers

Nuper proavus meus de vita decesserat. Eum non tam bene cognoveram, sed scivi eum Bello Mundano Secundo vixisse. Libenter de eo tempore rogare voluissem, quia me valde movit. Sed pater vetuerat eum interrogare. Ita parere debui.

Post dimidiam anni domum eius veterem vacuefecimus, quia tradebant eam destructuram esse. Sedula adiuvi, nam res antiquas proavi perscrutari amabam.

 

Multum temporis ibi egi atque nonnullos vesperos. Sic saepe sola eram et domum multa cum pace perscrutari poteram. Aliqua arcana invenire non exspectabam. Sed eo magis stupefacta fui, cum quandam portam abditam post caminum antiquum inveni. Eam aperiens cistam inveni, quae laboriose e latibulo etraxi. Attenta eram, quid in cista occultatum sit. Omnia exspectabam, sed numquam unam lucernam. Ergo eam excepi et inspexi. Vero antiquam esse videtur. Umbella lucernae mirum colorem habuit. Eam tetigi. Umbella lucernae dura et scortea erat. Cur frigescere coepi? Unde proavus lucernam acceperat et cur occultavit? Lucernam diligentius examinare volui et ita eam mecum domum duxi. Revera parvum signum in umbella inveni, quod in domo vetere propter lucem infirmam non animadverti: Numerus erat – numerus sexpartitus. Aspectus numeri me de aliqua re admonet.  Post brevem quaesitionem interretialem tandem causam et significationem numeri sexpartitii intellexi: udaeos tum in tempore Belli Mundani Secundi in castris carceralibus nomine „Ausschwitz“ numerus captivi in brachium sinistrum compungebatur. Eratne hac lucerna testimonium culpae proavi mei an culpae aliorum hominum?

WordPress Image Lightbox Plugin