De Piscatio – Fischzucht
Lukas Zintl
Mihi nomen est Lukas et familia mea parvam piscationem habet. In regione nostra multae piscinae sunt, quia prope monasterium est. Monachiis in tempore ieiunii solum pisces cenare licet.
Piscatio multos labores facit. Ego apud piscinas libenter laboro. Nunc vobis de nonnullis laboribus narro. Bis in anno omnes pisces e duobus piscinis excipere debemus. Mane aquam e piscinis emittimus. Post nonnullas horas pisces in uno loco conveniunt. Tum pisces excipere incipimus.
Vere pisces e piscina parva in piscinam magnam transponuntur. Autumno omnes pisces e piscina magna partim in piscinam parvam partim in stagnum hibernum transponuntur.
Ad capiendum piscium bracas cumminosas et reticula adhibimus. Transponere piscium totum diem durat et tota familia et amici adiuvare debent. Imprimis cyprinos habemus. Cyprini cenantur, si tres aut quattuor annos nati sunt. Pisces maior quam quinque annos non iam cenantur. Omne anno novos pisces iuveniles in piscina magna imponuntur. Ardea cinerea est avis magna, quae pisces rapit et ciconiae similis est. Ardea cinerea amicus noster non est. Hiems est tempus mactandi. Pisces pulsu in capite necantur et tum eviscerantur. Cyprini apud nos plerumque assati, interdum fumo siccati, cenantur.
![]() |
![]() |
![]() |
ardea cinerea | piscina sine aqua | pisces numerare |
![]() |
![]() |
![]() |
pisces iuvenes | pisces adulti | tota familia adest |