De Eruditione Balneatricis

Laura Grave

Eruditionem balneatricis facio, quia hac eruditione res graves, exempli gratia, auxilium primum disco. Exercitatio natandi una cum amicis me valde delectat. Exerceo in societate nomine ‚Ansbacher Wasserwacht‘, quae est pars Crucis Rubrae Bavaricae.

Nunc exerceo, ut signum balneatoris aeneum accipiam. In una parte res theoreticas sicut auxilium primum aut pericula in et apud aquas internas discere debeo.

In altera parte res practicas sicut natare cum vestibus, urinari per magna spatia, urinatio alta, rationes servandi et prensiones liberandi adhibere discere debeo, ut ego ipse non submergi, cum victima me teneat

In initio exercitationis natare discis. Tum celerius natare discis, ut necessitate celerius ad victimam pervenis.

His rebus confectis vera eruditio balneatricis incipit. Post eruditionem licentiam exercitatoris accipere potest.

Flumina et lacus custodire est opus balneatorum, ut nemo in aquis submergitur aut hieme in glaciem irrumpit Natatio auxiliaria post scholam professio esse potest – aut oblectamentum. Quod ego postea faciam adhuc non decrevi, nam multum tempus habeo..

.

WordPress Image Lightbox Plugin